CEDRUS

CEDRUS
CEDRUS
arbor nobilis, memoratur Papinio Statio, Theb. l. 3. v. 142.
Thessalis band aliter bello gavisa recenti:
Cui gentile nefas hominem revocare canendo,
Multifida attollens antiqua lumina cedro.
Ubi antiquam vocat, quia diu durat. Hinc Virgilius domibus aptam ait, Georg. l. 2. v. 443.
----- ------ dant utile lignum
Navigits pinos domibus cedrosque cupressosque.
Sed et Maiorum hinc effigiebus expetita. Idem, l. 7. Aen. v. 177.
------ ------ effigies ex ordine Avorum
Antiqua ex cedro.
Imo simulacris Deorum. Plin. l. 13. c. 5. Cedri materiae aeternitas, itaque et simulacra Deorum ex ea factitaverunt. Cedrinus est Roma in Delubro Apollo Sosianus, Seleuciâ advectus, et l. 16. c. 40. Buxum maxime aetatem ferre putant --- cedrumque, claro de onmibus manibus materiis iudicio in Templo Dianae, Ephesio ---- cuius tectum convenit esse e cedrinis trabibus. De ipso simulacro Deae ambigitur. De eius usu in Sacris Israeliarum, dicemus infra, etc. Nisi tamen humore vitientur, quem non ferunt. Palladius, l. 2. c. 16. Cedrus durabilis nisi humore tangatur. Funeribus destinatam ad d. l. Statii ait Interpres; an quod facibus idonea? Certe Magnatum facibus adhibitam liquet, ex Virgilio, Aen. l. 7. de Circe, v. 12.
------ ---- tectisque superbis.
Urit odoratam nocturna in lumina cedrum:
et Homero, Odyss. ε. v. 60. ubi de specu et foco Calypsus:
Κέδρου τ᾿ εὐ κεάτοιο, θύου τ᾿ ἀνὰ νῆςον ὀδώδει.
Vide quoque de Cerere, apud Claudianum, Raptûs l. 3. Suavem enim odorem exhalat. Ut Virgilius quoque, l. 3. Georg. v. 414.
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum.
Unde eius ligni accensi nidorem, in sacris adhibitum a Graecis, legimus. An, quia Cedri succô mortui conditi, ut doctis notatum pridem, etc. Amplitudo iis tanta aliquando, ut trium hominum complexum excesserit, auctore Theophrastô, l. 5. c. 9. qualem in Cypro succisam esse, ad undeciremem Demetrii, 130. pedes longam, memorat. Nascuntur maxime in Creta, Africa, et nonnullis Syriae regionibus: cui vero Cedrus Libani inprimis, toties dicta sacris Scriptoribus, ignota? E' qua non solum fibi domum Salomo aliique Reges exstruxêre: Sed et quam in Tabernaculo conficiendo multipliciter ipse Deus a dhiberi iussit, Exodi c. 35. v. 5. Ut enim alia omittam, e purissima cedro, confectum erat Altare aeneum in Atrio, quod aeneis laminis undique obductum esset, id nominis adeptum, Exodi c. 40. v. 29. Sic et Altare aureum, in Sanctuario, cedrinis tabulis deauratis constabat: Mensa item aurea, in qua sacri panes, Exodi c. 30. v. 1. et c. 25. v. 23. Ipsa tandem Foederis Arca e ligno Zittim seu cedro, constabat, Exodi c. 25. v. 10. intus et
extra aurô obducta; quemadmodum et duo vectes ex 4. eius annulis aureis, ex eadem cedro erant, pariterque deaurati prominebant? quâ cedri seu ligni cum auro coniunctione, utriusque Naturae in Christi persona mysterium adumbratum esse, docent Theologi, inter quos vide imprimis Fr. Burmannum Synops. Theol. Christ. Part. I. l. 4. c. 15. et plura hanc in rem, apud Salmasium ad Solinum passim. De cedro sic Plin. l. 13. c. 5. Iuniperi similem habent Phoenices et cedrum minorem. Duo eius genera, Lycia et Phoenicia. Differunt foliô. Nam quae durum, acutum, spinosum, habet, oxycedros vocatur, ramosa et nodis infesta. Altera odore praestat. Fructum ferunt myrti magnitudine, dulci sapore. Et maioris cedri duo genera. Quaefloret, fructum non fert (mas videl.) Frugifera (femina nempe) non floret: et in ea antecedentem fructum occupat novus. Semen eius (alii habent cortex, Salmas. foliatura) cupresso simile. Quidam cedrelaten vocatn, etc. Idem alibi clavum eam non pati addit. Apud Sinenses, in Huquang provinc. cedri nasceuntur, qus Idoli manum vocant: extremitates enim illarum in caudulas aliquas, ceu in digitos, ac pedunculos desinunt. Esui aptae non sunt, at domi, intra cubiculum suspensae, sua vissimum exhalant odorem: quam ob causam sacculos in eam rem reticulatô opere ex serico artificiose contexunt, teste Auctore Anonymô Sinae et Europae, c. 36. Dc Cedria seu Cedrio, picis genere et Cedride seu Cedri fructu vide Plinium, l. 16. c. 11. et l. 24. c. 5. De Cedrino bryo Salmasium ad Solinum p. 1028. De proverb. Cedro digna, Erasmum in Adagiis, uti de ministerio a Pendice cedri dicto, infra suô locô. Simillimum cedro lignum taxum habere, dicemus infra. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Cedrus — Saltar a navegación, búsqueda ? Cedrus Cedro del Atlas Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Cedrus — (lat.), Cederbaum, s. Ceder …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cedrus — Lk. (Zeder), Gattung der Koniferen, immergrüne Bäume mit vielästiger Krone und nadelförmigen Blättern, die wie bei der Lärche in größerer Anzahl am Ende verkürzter Zweige stehen. An den Langtrieben stehen die Nadeln spiralig zerstreut. Die Blüten …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cedrus — Cedrus, Pflanzengattg., s. Zeder …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Cedrus — Cedrus,   die Pflanzengattung Zeder.   …   Universal-Lexikon

  • cedrus — sm. žr. cedras: Regėjau piktadėją, pasikėlusį dūmoj, kaip medį cedraus MP341 …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • Cedrus — Cèdre Pour les articles homonymes, voir Cèdre (homonymie) …   Wikipédia en Français

  • Cedrus — Zedern Himalaya Zeder (Cedrus deodara) Systematik Abteilung: Pinophyta Klasse …   Deutsch Wikipedia

  • Cedrus — El cedro, estrictamente, es un género de las coníferas (Pináceas), originario del Medio Oriente y del Himalaya, y del que forman parte varias especies de árboles de gran tamaño, de madera olorosa, de copa cónica o vertical, muy utilizados para la …   Enciclopedia Universal

  • Cedrus — kedras statusas T sritis vardynas apibrėžtis Pušinių (Pinaceae) šeimos augalų gentis (Cedrus). atitikmenys: lot. Cedrus angl. cedar vok. Zeder rus. кедр lenk. cedr …   Dekoratyvinių augalų vardynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”